Isaiah 40

Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Zach. 8.. HIER. Ad cor loquitur qui moestum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Gen. 24.. Jerusalem a Chaldaeis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia afflictio sicut illud: Amos. 3.. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per poenas. . ID. Hujus vocis memores, Judaei miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es? etc. Hoc usque hodie in deserto gentilium Ecclesiarum clamant magistri. De primo adventu subito ad secundum raptus dicit: Prophetae qui praedicaverunt futurum Christum, scilicet salutare Dei nostri. ID. Non sine causa quaerit: cum enim se sponte obtulit, dicens: populo suo dura nuntiavit, et nunc idem metuit. Qui portat imaginem terreni, etc., usque ad sic homo, per aetatum successiones, amittit decorem et cadit in mortem. . Verbum Christus cum corpore suo, quod est Ecclesia. ID. Per Sion et Jerusalem, apostolos et alios doctores intelligit, quos admonet ut quae a Domino acceperunt praedicent, et culmina virtutum ascendentes, verbo et exemplo doceant. . etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Doctores filios quotidie Deo parturientes. ID. Ne de vocatione gentium dubitetur, magnitudo vocantis describitur. Pugillus, contractis digitis pugnus, palmus a pollice usque ad minimum digitum extenta manus, ut per palmum et pugillum coelos extentos et globum terrae noverimus. . ID. Hebraei hoc verbo tenuissimum pulverem significari putant, etc., usque ad et tam Graecae quam Latinae linguae paupertatem. Libanus mons maximus et pascuis uberrimus et arboribus; sed etsi omnia ligna succidantur ad succendendum, et omnia animalia immolentur ad holocaustum, ad implendam vel placandam tamen majestatis potentiam non sufficiunt. . Stultitiam gentium redarguit, ut ab idololatria recedant. ID. Hebraice mesuchan , quia genus ligni est imputribile, de quo maxime idola fiunt: hoc autem dicit ut, idolis reprobatis, suscipiatur doctrina Evangelii et reveletur gloria Domini, ut videat omnis caro salutare Dei. Legis Moysi, vel a principio mundi in ipsis creaturis quae omnes suum suo modo praedicant artificem. Hinc nonnulli terram quasi punctum et globum esse contendunt. In ejus comparatione, vel considerata terrae magnitudine. Hinc quoque in similitudinem sphaerae coelum esse contendunt, et ejus hemisphaerium terris imminere. et hoc est: I Cor. 1.. . Quasi diceret: Quare similitudini Deum comparatis, nec ex creaturarum magnitudinem Deum creatorem intelligitis? si non creditis verbis, credite oculis vestris, et elementorum omnium servitute omnipotentiam Domini cogitate. ID. Illi numerata sunt quae Abraham numerare non potuit: et serviunt delegato officio, ut sol cursum coeli uno expleat anno, et caetera suo modo. etc. Angelos scilicet, unde: Dan. 7.. Inde et Dominus Sabaoth dicitur, id est militiae, vel exercituum, vel virtutum. etc. ID. Cum haec propheta diceret, etc., usque ad sine judice sumus, et immerito affligimur. Bona opera, non pertinent ad Deum terrena, non considerat quid quisque agat. Inde injuste opprimitur, quasi jumenta et pisces, sine rectore. Omnia novit, omnia continet, omnia majestate sua dispensat. ID. Ex hoc loco aliud apostoli sumptum videtur: quasi diceret: Solus Deus aeternus, impassibilis, caetera omnia deficient. . Qui scilicet gaudent corporis sanitate, et pueritiam et adolescentiam putant esse perpetuam. Ut sint fortes in Deo, fient debiles mundo, et post mortem carnis fient immortales. Sicut aquila secundum physicos, alliso ad silicem rostro, vetustate nimia aduncato innovatur, sic qui vetustatem peccati per petram, quae est Christus, mortificant, mortui mundo innovantur Deo, unde: Psal. 102..
Copyright information for VulgGlossa